- STUBA
- STUBAhypocaustum, locus ad sudandum. A Germanico Stube, Gall. Estufe, vel Estuve, Ital. Stufa. Omnia a verbo to stue, i. e. leniter coquere, sudare, calefacere; unde Angl. a Stue, vel hothouse. Vox in usu Dithmari aevô, quod Lipsius notat in Tacit. Germ. Hinc etiam Stues, Gall. Estuves, dicta Lupanaria sunt: cuiusmodi sita olim in Australi Tamesis ripa, Henricus VIII. A. C. 1546. sollenni edictô in perpetuum profligavit, voce praeconis et tubâ praecinente. Etiam a Stue Angli vivarium dicunt, ad conservandos pisces, Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Sed et sic dictae sunt in Monasteriis Camerae Capituli seu, ut vocant, ipsa Capitula, quod in iis aestuaria ac hypocausta essent. Ericus Upsaliensis Hist. Suecic. l. 4. p. 145. Omnibus oppidanis in Stuba communi S. Gertrudis convenientibus, apud Car. du Fresne Glossar. Voci origo, a Graeco τύφη, accensio, hinc enim addito s. Latini stufam fecêre. Salmas. ad Vopisc. in Proculo, c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.